Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 45

Text kindly provided by Perseus

Quid igitur censores secuti sunt? Ne ipsi quidem, ut gravissime dicam, quicquam aliud dicent praeter sermonem atque famam. Nihil se testibus, nihil tabulis, nihil aliquo gravi[1] argumento comperisse, nihil denique causa cognita statuisse dicent. Quod si ita fecissent, tamen id non ita fixum esse deberet ut convelli non liceret. Non utar exemplorum copia quae summa est, non rem veterem, non hominem potentem aliquem aut gratiosum proferam. Nuper hominem tenuem, scribam aedilicium, D. Matrinium, cum defendissem apud M. Iunium[2] Q. Publicium praetores et M. Plaetorium[3] C. Flaminium aedilis curulis, persuasi ut scribam iurati legerent eum quem idem isti censores aerarium reliquissent[4]. Cum enim in homine nulla culpa inveniretur, quid ille meruisset, non quid de eo statutum esset, quaerendum esse duxerunt[5].

Nam haec quidem quae de iudicio corrupto[6] subscripserint[7] quis est qui ab illis satis cognita et diligenter iudicata arbitretur? In M’. Aquilium[8] et in Ti. Guttam video esse subscriptum. Quid est hoc? duos esse corruptos solos pecunia iudicant[9]; ceteri videlicet gratiis[10] condemnarunt. Non est igitur circumventus, non oppressus pecunia, non, ut in illa Quinctiana contione habebatur[11], omnes qui Oppianicum condemnarunt in culpa sunt ac suspicione ponendi. Duos solos video auctoritate censorum adfinis ei turpitudini iudicari. Aut illud adferant, aliquid eos[12] quod de his duobus habuerint compertum de ceteris comperisse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation