Est etiam reliqua permagna auctoritas quam ego turpiter paene praeterii; mea enim esse dicitur. Recitavit ex oratione nescio qua Attius quam meam esse dicebat cohortationem quandam iudicum ad honeste iudicandum et commemorationem cum[1] aliorum[2] iudiciorum quae probata non essent tum illius ipsius iudici Iuniani; proinde quasi ego non ab initio huius defensionis dixerim invidiosum illud iudicium fuisse[3] aut, cum de infamia iudiciorum disputarem, potuerim illud quod tam populare esset illo[4] tempore praeterire.