Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 12

Text kindly provided by Perseus

Itaque cum hanc eius consuetudinem audaciamque cognosset[1] avunculus illius adulescentis Oppianici, Cn. Magius[2], isque, cum[3] gravi morbo adfectus esset[4], heredem illum sororis suae filium faceret, amicis adhibitis[5] praesente matre sua Dinaea uxorem suam interrogavit essetne praegnas. Quae cum se esse respondisset, ab ea petivit ut se mortuo apud Dinaeam — quae tum ei mulieri socrus erat — quoad pareret habitaret diligentiamque adhiberet ut id quod conceperat servare et[6] salvum parere posset[7]. Itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio si qui natus esset[8]; ab[9] secundo herede nil legat. Quid de Oppianico suspicatus sit videtis;

quid iudicarit[10] obscurum non est. Nam cuius[11] filium faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit. Quid Oppianicus fecerit cognoscite ut illum Magium intellegatis non[12] longe animo prospexisse morientem. Quae pecunia mulieri legata erat a filio, si qui natus esset[13], eam praesentem Oppianicus non debitam mulieri solvit, si haec solutio legatorum et non merces abortionis appellanda est. Quo illa pretio accepto multisque praeterea muneribus quae tum ex tabulis Oppianici recitabantur spem illam quam in alvo commendatam a viro continebat victa avaritia sceleri Oppianici vendidit. Nihil posse iam ad hanc improbitatem addi videtur;

attendite exitum. Quae mulier obtestatione viri decem illis mensibus ne domum quidem ullam nisi socrus suae nosse debuit, haec quinto mense post viri mortem ipsi Oppianico nupsit. Quae nuptiae non diuturnae fuerunt; erant enim non matrimoni dignitate sed sceleris societate coniunctae.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation