Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 37

Text kindly provided by Perseus

Ergo adhuc Iuni iudicium video esse eius modi ut incursionem potius seditionis, vim multitudinis, impetum tribunicium quam iudicium appellandum putem. Quod si quis[1] illud iudicium appellet, tamen hoc confiteatur necesse est, nullo modo illam multam quae ab Iunio petita sit[2] cum Cluenti causa posse coniungi. Illud igitur Iunianum per vim factum est, Bulbi et Popili et Guttae contra Cluentium non est, Staieni etiam pro Cluentio est. Videamus ecquod[3] aliud iudicium quod pro Cluentio sit proferre possimus[4].

Dixitne tandem causam C. Fidiculanius[5] Falcula qui Oppianicum condemnarat, cum praesertim, id quod fuit in illo iudicio invidiosissimum, paucos dies ex subsortitione sedisset? Dixit et bis quidem dixit. In summam enim L. Quinctius invidiam contionibus eum cotidianis seditiosis et turbulentis adduxerat. Vno[6] iudicio multa est ab eo petita, sicut ab Iunio, quod non suae decuriae munere neque ex lege sedisset. Paulo sedatiore tempore est accusatus quam Iunius, sed eadem fere lege et crimine. Quia nulla in iudicio seditio neque vis nec[7] turba versata est, prima actione facillime est absolutus. Non numero hanc absolutionem; nihilo minus enim potest, ut illam multam non commiserit, accepisse tamen ob rem iudicandam, sicut causam pecunia ob rem iudicandam[8] capta nusquam[9] Staienus ea quidem[10] lege dixit. Proprium crimen illud quaestionis eius non fuit.

Fidiculanius[11] quid fecisse[12] dicebatur? Accepisse a Cluentio HS cccc[13]. Cuius erat ordinis? Senatorii. Qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet, de pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est absolutus. Acta est enim causa more maiorum sine vi, sine metu, sine periculo; dicta et exposita et demonstrata sunt omnia. Adducti[14] iudices sunt non modo potuisse honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo sedisset sed, aliud si[15] is iudex nihil scisset, nisi quae praeiudicia de eo facta esse constaret[16], audire praeterea nihil debuisse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation