At in ipsum Habitum animadverterunt. Nullam quidem ob turpitudinem, nullum ob totius vitae non dicam vitium sed erratum. Neque enim hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus officiis retinendis diligentior esse quisquam potest; neque illi aliter dicunt, sed eandem illam famam iudici corrupti secuti sunt; neque ipsi secus existimant quam nos existimari volumus de huius pudore, integritate, virtute, sed putarunt praetermitti accusatorem non potuisse[1], cum animadversum esset in iudices. Qua de re tota[2] si unum factum ex omni antiquitate protulero, plura non dicam.
Non enim mihi exemplum summi et clarissimi viri, P. Africani, praetereundum videtur; qui cum esset censor et in equitum censu C. Licinius Sacerdos prodisset, clara voce ut omnis contio audire posset dixit se scire illum verbis conceptis peierasse[3]; si qui contra vellet dicere[4], usurum esse eum suo testimonio. Deinde cum nemo contra[5] diceret, iussit equum traducere. Ita[6] is cuius arbitrio et populus Romanus et exterae gentes contentae esse consuerunt[7] ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. Quod si hoc Habito facere licuisset, facile illis ipsis iudicibus et falsae suspicioni et invidiae populariter excitatae restitisset.
Vnum etiam est quod me maxime perturbat[8], cui loco respondere vix videor posse[9], quod elogium recitasti de testamento Cn. Egnati patris, hominis honestissimi videlicet et sapientissimi, idcirco se exheredasse filium quod is ob[10] Oppianici condemnationem[11] pecuniam accepisset. De cuius hominis levitate et inconstantia plura non dicam; hoc testamentum ipsum quod recitas eius modi est ut ille, cum eum filium exheredaret quem oderat, ei filio coheredes homines alienissimos adiungeret[12] quem diligebat. Sed tu, Atti, consideres censeo diligenter utrum censorium[13] iudicium grave velis esse an Egnati. Si Egnati, leve est quod censores de ceteris subscripserunt; ipsum enim Cn. Egnatium quem tu gravem esse vis ex senatu eiecerunt; sin autem censorium[14], hunc Egnatium quem pater censoria subscriptione exheredavit censores in senatu, cum patrem eicerent, retinuerunt.