Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cluentio

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

Nunc iam summatim exponam quibus criminibus Oppianicus damnatus sit ut et constantiam A. Cluenti et rationem accusationis perspicere possitis. Ac primum causa accusandi quae fuerit ostendam ut id ipsum A. Cluentium vi ac necessitate coactum fecisse videatis.

Cum manifesto venenum deprehendisset quod vir matris Oppianicus ei paravisset, et res non coniectura sed oculis et manibus[1] teneretur[2], neque in causa ulla dubitatio posset[3] esse, accusavit Oppianicum; quam constanter et quam diligenter postea dicam; nunc hoc scire vos volui[4], nullam huic aliam accusandi causam fuisse nisi uti[5] propositum vitae periculum et cotidianas capitis insidias hac una ratione vitaret[6]. Atque ut intellegatis eis[7] accusatum esse criminibus Oppianicum ut neque accusator timere[8] neque reus sperare debuerit[9], pauca vobis illius iudici crimina exponam; quibus cognitis nemo vestrum mirabitur illum diffidentem rebus suis ad Staienum[10] atque ad pecuniam confugisse.

Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae filios habuit M. et N. Aurios[11] et Cn. Magium[12] et filiam Magiam nuptam Oppianico. M. Aurius adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Q. Sergi senatoris, eius qui inter sicarios damnatus est, manus incidit et apud eum fuit in ergastulo[13]. N. autem Aurius, frater eius, mortuus est heredemque Cn. Magium fratrem[14] reliquit. Postea Magia, uxor Oppianici, mortua est. Postremo unus qui reliquus erat Dinaeae filius Cn. Magius est mortuus[15]. Is heredem fecit[16] illum adulescentulum[17] Oppianicum, sororis suae filium, eumque partiri cum Dinaea matre iussit. Interim venit[18] index ad Dinaeam neque obscurus neque incertus qui nuntiaret ei filium eius, M. Aurium, vivere et in agro Gallico esse in servitute.

Mulier amissis liberis, cum unius reciperandi fili[19] spes esset ostentata, omnis suos propinquos filique sui necessarios convocavit et ab eis flens petivit ut negotium susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent eum filium quem tamen unum ex multis fortuna reliquum esse voluisset. Haec cum agere instituisset, oppressa morbo est. Itaque testamentum fecit eius modi ut illi filio HS[20] cccc milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem suum; atque eis[21] diebus paucis est mortua[22]. Propinqui tamen illi, quem ad modum viva Dinaea instituerant, ita mortua illa ad investigandum M. Aurium[23] cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation