periocha libri IX
T. Veturius Sp. Postumius consules apud furcas Caudinas deducto in locum
artum exercitu, cum spes nulla esset evadendi, foedere cum Samnitibus
facto et sescentis equitibus Romanis obsidibus datis ita exercitum
abduxerunt, ut omnes sub iugum mitterentur; iidemque auctore Sp.
Postumio consule, qui in senatu suaserat, ft eorum deditione, quorum
culpa tam deforme foedus ictum erat, publica fides liberaretur, cum
duobus tribunis plebis et omnibus, qui foedus spoponderant, dediti
Samnitibus non sunt recepti. nec multo post fusis a Papirio Cursore
Samnitibus et sub iugum missis receptisque sescentis equitibus Romanis,
qui obsides dati erant, pudor flagitii prioris abolitus est. tribus duae
adiectae sunt, Ofentina et Falerna. Suessa et Pontiae coloniae deductae
sunt. Ap. Claudius censor aquam Claudiam perduxit; viam stravit, quae
Appia vocata est; libertinorum filios in senatum legit; ideoque, quoniam
is ordo indignis inquinatus videbatur, sequentis anni consules senatum
observaverunt, quem ad modum ante proximos censores fuerat. res
praeterea contra Apulos et Etruscos et Vmbros et
Marsos et Paelignos et Aequos et Samnites, quibus foedus restitutum est,
prospere gestas continet. Cn. Flavius scriba, libertino patre natus,
aedilis curulis fuit, per forensem factionem creatus, quae, cum comitia
et campum turbaret et in his propter nimias vires dominaretur, a Q.
Fabio censore in quattuor tribus redacta est, quas urbanas appellavit;
eaque res Fabio Maximo nomen dedit. in hoc libro mentionem habet
Alexandri, qui temporibus his fuit, et aestimatis populi Romani viribus,
quae tunc erant, colligit, si Alexander in Italiam
traiecisset, non tam facilem ei victoriam de populo Romano fore, quam de
iis gentibus, quas ad orientem imperio suo subiecerat.