periocha libri XXII.
Hannibal per continuas vigilias in paludibus oculo amisso in Etruriam
venit; per quas paludes quatriduo et tribus noctibus sine ulla requie
iter fecit. C. Flaminius consul, homo temerarius, contra auspicia
profectus, signis militaribus effossis, quae tolli non poterant, et ab
equo, quem conscenderat, per caput devolutus, insidiis ab Hannibale
circumventus ad Thrasymennum lacum cum exercitu caesus est. sex milia,
quae eruperant, fide ab Adherbale data perfidia Hannibalis vincta sunt.
cum ad nuntium cladis Romae luctus esset, duae matres ex insperato
receptis filiis gaudio mortuae sunt. ob hanc cladem ex Sibyllinis libris
ver sacrum votum. cum deinde Q. Fabius Maximus dictator adversus
Hannibalem missus nollet acie cum eo confligere, ne contra ferocem tot
victoriis hostem territos adversis proeliis
milites pugnae committeret, et opponendo se tantum conatus Hannibalis
impediret, M. Minucius magister equitum, ferox et temerarius, criminando
dictatorem tamquam segnem et timidum effecit, ut populi iussu aequaretur
ei cum dictatore imperium; divisoque exercitu cum iniquo loco
conflixisset et in magno discrimine legiones eius essent, superveniente
cum exercitu Fabio Maximo [discrimine] liberatus est. quo
beneficio victus castra cum eo lunxit et patrem eum salutavit idemque
facere milites iussit. Hannibal vastata Campania inter Casilinum oppidum
et Calliculam montem a Fabio clusus, sarmentis ad cornua bour alligatis
et incensis praesidium Romanorum, quod Calliculam insidebat, fugavit et
sic transgressus est saltum. idemque Fabi Maximi dictatoris, cum
circumposita ureret, agro pepercit, ut illum tamquam proditorem
suspectum faceret. Aemilio deinde Paulo et Terentio Varrone
consulibus [et] ducibus cum magna clade adversus Hannibalem ad
Cannas pugnatum est, caesaque eo proelio Romanorum XLV cum Paulo consule
et senatoribus xc et consularibus aut praetoriis aut aediliciis xxx.
post quae cum a nobilibus adulescentibus propter desperationem consilium
de relinquenda Italia iniretur, P. Cornelius Scipio tribunus nilitum,
qui Africanus postea vocatus est, stricto supra capita deliberantium
ferro iuravit pro hoste se habiturum eum, qui in verba sua non iurasset,
effecitque, ut omnes non relictum iri a se Italiam iure iurando
adstringerentur. propter paucitatem militum vIII servorum armata sunt.
captivi, cum potestas esset redimendi, redempti non sunt. praeterea
trepidationem urbis et luctum et res in Hispania meliore eventu gestas
continet. Opimia et Florentia virgines Vestales incesti damnatae sunt.
Varroni obviam itum et gratiae actae, quod de re publica non
desperasset.