ATILIUS REGULUS in Africa serpentem portentosae magnitudinis cum magna clade
militum occidit, et cum aliquot proeliis bene adversus Carthaginienses
pugnasset, successorque ei a senatu prospere bellum gerenti non mitteretur, id
ipsum per litteras ad senatum scriptas questus est, in quibus inter causas
petendi successoris erat quod agellus eius a mercennariis
desertus esset. Quaerente deinde Fortuna ut magnum utriusque casus
exemplum in Regulo proderetur, arcessito a Carthaginiensibus
Xanthippo, Lacedaemoniorum duce, victus proelio et captus est. Res
deinde a ducibus Romanis omnibus terra marique prospere gestas deformaverunt
naufragia classium. Tib . Coruncanius primus ex plebe pontifex
maximus creatus est. M'. Valerius Maximus P. Sempronius Sophus censores cum senatum legerent, xvi
senatu moverunt. Lustrum condiderunt, quo censa sunt civium capita
CCXCVII nccxcvii. Regulus missus a
Carthaginiensibus ad senatum ut de pace, et si eam non posset impetrare, de
commutandis captivis ageret, et iureiurando adstrictus rediturum se Carthaginem,
si commutari captivos non placuisset, utrumque negandi auctor senatui fuit, et cum fide custodita reversus esset, supplicio a
Carthaginiensibus de eo sumpto perit.