ignis in aede Vestae extinctus est. Tib. Sempronius Gracchus pro cos.
Celtiberos victos in deditionem accepit, monimentumque operum suorum
Gracchurim oppidum in Hispania constituit; et a Postumio Albino pro cos.
Vaccaci ac Lusitani subacti sunt. uterque triumphavit. Antiochus,
Antiochi filius, obses a patre Romanis datus mortuo fratre Seleuco, qui
patri defuncto successerat, in regnum Syriae ab urbe dimissus. qui
praeter religionem, qua multa templa magnifica multis sociis erexit, Athenis Iovis Olympii et Antiochiae Capitolini, vilissimum regem egit. lustrum a
censoribus conditum est: censa sunt civium capita CCLVIII CCXCHII. Q.
Voconius Saxa tribunus plebis legem tulit, ne quis mulierem heredem
institueret. suasit legem M. Cato. exstat oratio eius. praeterea res
adversus Liguras et Histros et Sardos et Celtiberos a compluribus
ducibus prospere gestas et initia belli Macedonici continet, quod
Perseus Philippi tilius moliebatur. miserat ad Carthaginienses
legationem, et ab his nocte audita erat. sed et alias Graeciae civitates
sollicitabat.