Hannibal ad tertium lapidem ab urbe Roma super Anienem castra posuit.
ipse cum duobus milibus equitum usque ad ipsam Capenam portam, ut situm
urbis exploraret, obequitavit. et cum per triduum in aciem utrimque
exercitus omnis descendisset, certamen tempestas diremit; nam cum in
castra redisset, statim serenitas erat. Capua capta est a Q. Fulvio et
Ap. Claudio consulibus. principes Campanorum veneno sibi mortem
consciverunt. cum senatus Campanorum deligatus esset ad palos, ut securi
feriretur, litteras a senatu missas Q. Fulvius consul, quibus iubebatur
parcere, antequam legeret, in sinu posuit et lege agi iussit et
supplicium peregit. cum comitiis apud populum quaereretur, cui
mandaretur Hispaniarum imperim, nullo id volente suscipere P. Scipio, P.
filius eius, qui in Hispania ceciderat, professus est se iturum et
suffragio populi consensuque omnium missus Novam Carthaginem expugnavit,
cum haberet annos XXIV videreturque divina stirpe creatus, quia et ipse,
postquam togam acceperat, cotidie in Capitolio erat, et in cubiculo
matris eius anguis saepe videbatur. res praeterea gestas in Sicilia
continet et amicitiam cum Aetolia iunctam bellumque gestum adversus
Acarnanas et Philippum, Macedoniae regem.