Latini cum Campanis defecere et missis legatis ad senatum condicionem
tulerunt, ut, si pacem habere vellent, alterum ex Latinis consulem
facerent, qua legatione perlata praetor eorum Annius de Capitolio ita
prolapsus est, ut exanimaretur. T. Manlius consul filium, quod contra
edictum eius adversus Latinos pugnaverat, quamvis prospere pugnasset,
securi percussit. laborantibus in acie Romanis P. Decius, tune consul
cum Manlio, devovit se pro exercitu et, concitato equo cum in medios
hostes se intulisset, interfectus morte sua Romanis victoriam restituit.
Latini in deditionem venerunt. T. Manlio in urbem reverso nemo ex
iuventute obviam processit. Minucia virgo Vestalis incesti damnata est.
Ausonibus victis in oppidum ex eis captum Cales colonia deducta est;
item Fregellae colonia deducta est. veneficium conplurium matronarum
deprehensum est, ex quibus plurimae statim epotis medicaminibus
perierunt. lex de veneficio tunc primum constituta est. Privernatibus,
cum rebellassent, victis civitas data est. Neapolitani bello et
obsidione victi in deditionem venerunt. Q. Publilio, qui eos obsederat,
primo et imperium prolatum est et pro consule triumphus decretus. plebs
nexu liberate est propter L. Papiri creditors libidinem, qui C. Publilio
debitori suo stuprum inferre voluerat. cum L. Papirius Cursor dictator
reversus in urbem ab exercitu esset propter auspicia repetenda, Q.
Fabius magister equitum, occasione bene gerendae rei invitatus, contra
edictum eius prospere adversus Saranites pugnavit. ob eam causam cum
dictator de magistro equitum supplicium sumpturus
videretur, Fabius Romam profugit et, cum parum causa proficeret, populi
precibus donatus est. res praeterea contra Samnites prospere gestas
continet.