belli adversus Philippum Macedoniae regem, quod intermissum erat,
repetiti causae referuntur hae: tempore initiorum duo iuvenes Acarnanes,
qui non erant initiati, Athenas venerunt et in sacrarium Cereris cum
aliis popularibus suis intraverunt. ob hoc, tamquam summum nefas
commisissent, ab Atheniensibus occisi sunt. Acarnanes mortibus suorum
commoti ad vindicandos illos auxilium a Philippo petierunt et Athenas
oppugnaverunt; Athenienses auxilium a Romanis petierunt. coeptum est
autem anno quingentesimo quinquagesimo primo ab urbe condita, post pacem
Carthaginiensibus datam paucis mensibus. cum Atheniensium, qui a
Philippo obsidebantur, legati auxilium a senatu petissent, et id senatus
ferendum censuisset, plebe, cui tot bellorum continuus labor gravis
erat, dissentiente tenuit auctoritas patrum, ut sociae civitati ferre **
quoque opem populus iuberet. id bellum P. Sulpicio consuli mandatum est,
qui exercitu in Macedoniam ducto equestribus proeliis prospere cum
Philippo pugnavit. Abydeni a Philippo obsessi ad exemplum Saguntinorum
suos seque occiderunt. L. Furius praetor Gallos Insubres rebellantes et
Hamilcarem Poenum bellum in ea parte Italiae molientem acie vicit.
Hamilcar eo bello occisus est et milia hominum triginta quinque.
[praeterea expeditiones Philippi regis et Sulpici consulis
expugnationesque urbium ab utroque factas continet. Sulpicius consul
bellum gerebat adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis. triumphavit de
Gallis L. Furius praetor.]