periocha libri VII
duo novi magistratus adiecti sunt, praetura et curulis aedilitas.
pestilentia civitas laboravit, eamque insignem fecit mors Furi Camilli.
cuius remedium et finis cum per novas religiones quaereretur, ludi
scaenici tune primum facti sunt. cum dies L. Manlio dicta esset a M.
Pomponio tribuno plebis propter dilectum acerbe actum et T. Manlium
filium rus relegatum sine ullo crimine, adulescens ipse, cuius relegatio
patri obiciebatur, venit in cubiculum tribuni strictoque gladio coegit
eum in verba sua iurare se non perseveraturum in accusatione. tune omnia
pretiosa missa sunt in praealtam voraginem urbis Romanae; in earn
Curtius armatus sedens equo praecipitavit, et
expleta est. T. Manlius adulescens, qui patrem a tribnnicia vexatione
vindicaverat, contra Gallum provocantem aliquem ex Inilitibus Romanis in
singulare certamen descendit eique occiso
torquem aureum detraxit, quem ipse postea tulit, et ex eo Torquatus est
nuncupatus. duae tribus additae: Pomptina et Publilia. Licinius Stolo
lege a se lata damnatus est, quod plus quingentis iugeribus agri
possideret. M. Valerius tribunus militum Gallum, a quo provocatus erat,
insidente galeae corvo et unguibus rostroque hostem infestante occidit
et ex eo Corvini nomen accepit consulque proximo anno, cum annos viginti
tres haberet, ob virtutem creatus est. amicitia cum Carthaginiensibus
iuncta est. Campani cum a Samnitibus bello urgerentur, auxilio adversus
eos a senatu petito, cum id non inpetrarent, urbem et agros populo
Romano dediderunt. ob quam causam ea, quae populi Romani facta essent,
defendi bello adversus Samnites placuit. cum ab A. Cornelio consule
exercitus in locum inicum deductus in magno discrimine esset, P. Deci Muris tribuni militum opera servatus est, qui
occupato colle super id iugum, in quo Samnites consederant, occasionem
consuli in aequiorem locum evadendi dedit; ipse ab hostibua circumsessus
erupit. cum milites Romani, qui Capuae in praesidio relicti erant, de
occupanda urbe conspirassent et detecto consilio metu supplicii a populo
Romano defecissent, per M. Valerium Corvum dictatorem, qui consilio suo
eos a furore revocaverat, patriae restituti sunt. res praeterea contra
Hernicos et Gallos et Tiburtes et Privernates et Tarquinienses et
Samnites et Volscos prospere gestas continet.