Q. Marcius Philippus per invios saltus penetravit Macedoniam et complures
urbes occupavit. Rhodii miserunt legatos Romam, minantes, ut Perseo
auxilio essent, nisi populus Romanus cum illo pacem atque amicitaim
iungeret. indigne id latum. cum id bellum L. Aemilio Paulo, sequentis
anni consuli iterum, mandatum esset, Paulus in contione precatus, ut
quidquid diri populo Romano immineret, in suam domum converteretur, et
in Macedoniam profectus vicit Persen totamque Macedoniam in potestatem
redegit. antequam confligeret, praedixit exercitui, ne miraretur, quod
luna proxima nocte defectura esset. Gentius quoque, rex Illyricorum, cum
rebellasset, a L. Anicio praetore victus venit in deditionem. et cum
uxore ac liberis et propinquis Romam missus est. legati Alexandrini a
Cleopatra et Ptolemaeo regibus venerunt querentes de Antiocho rege
Syriae, quod is bellum inferret. Perseus sollicitatis in auxilium Eumene
rege Pergami et Gentio rege Illyricorum, quia iis pecuniam quam
promiserat non dabat, relictus ab his est.