periocha libri XXXVIII.
M. Fulvius consul in Epiro Ambracienses obsessos in deditionem accepit,
Cephallaniam subegit, Aetolis perdomitis pacem dedit. Cn. Manlius
consul, collega eius, Gallograecos Tolostobogios et Tectosagos et
Trocmos, qui Brenno duce in Asiam transierant, cum soli citra Taurum
montem non parerent, vicit. eorum origo, et quo modo ea loca, quae
tenent, occupaverint, referuntur. exemplum quoque virtutis et pudicitiae
in femina traditur. quae cum regis Gallograecorum uxor fuisset, capta
centurionem, qui ei vim intulerat, occidit. lustrum a censoribus
conditum est: censa sunt civium capita CCLVIII CCCX. cum Ariarathe
Cappadociae rege amicitia iuncta est. Cn. Manlius contradicentibus decem
legatis, ex quorum consilio foedus cum Antiocho conscripserat, de
Gallograecis acta pro se causa in senatu triumphavit. Scipio Africanus
die ei dicta, ut quidam tradunt, a Q. Petillio tribuno plebis, ut
quidam, a Naevio, quod praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset,
posteaquam is dies venit, evocatus in rostra “hac die” inquit,
“Quirites, Carthaginem vici,” et prosequente populo Capitolium escendit.
inde, ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in voluntarium exilium
Liternum concessit. incertum, ibi an Romae
defunctus sit; nam monumentum eius utrobique fuit. L. Scipio Asiaticus,
frater Africani, eodem crimine peculatus accusatus damnatusque cum in
vincula et carcerem duceretur, Tib. Sempronius Gracchus tribunus plebis,
qui antea Scipionibus inimicus erat, intercessit et ob id beneficium
Africani filiam duxit. cum quaestores in bona eius publice possidenda
missi essent, non modo in his nllum vestigium pccuniae regiae apparuit,
sed nequaquam tantum redactum, quantae summae erat
damnatus. conlatam a cognatis et amicis innumerabilem pecuniam accipere
noluit; quae necessaria ei erant ad cultum redempta.