seditiones de agrariis legibus fuere. Capitolium ab exulibus et servis
occupatum caesis his receptum est. census bis actus est. priore lustro
censa sunt civium capita * octo milia septingenta quattuordecim praeter
orbos orbasque, sequenti centum septendecim milia ducenta undeviginti.
cum adversus Aequos male gesta res esset, L. Quinctius Cincinnatus
dictator factus, cum rure intentus operi rustico esset, ad id bellum
gerendum arcessitus est. is victos hostes sub iugum misit. tribunorum
plebis numerus ampliatus est, ut essent decem, tricesimo sexto anno a
primis tribunis plebis. petitis per legatos et adlatis Atticis legibus
ad constituendas eas proponendasque decemviri pro consulibus sine ullis
aliis magistratibus creati altero et trecentesimo anno, quam Roma
condita erat, et ut a regibus ad consules, ita a consulibus ad
decemviros imperium translatum. hi decem tabulis legum positis cum
modeste se in eo honore gessissent et ob id in alterum quoque annum
eundum esse magistratum placuisset, duabus
tabulis ad decem adiectis cum complura inpotenter fecissent,
magistratum noluerunt deponere et in tertium annum retinuerunt, donec
inviso eorum imperio finem adtulit libido Ap. Claudi. qui cum in amorem
Virginiae virginis incidisset, summisso, qui eam in servitutem I
peteret, necessitatem ** patri eius Virginio inposuit. rapto ex taberna
proxima cultro filiam occidit, cum aliter effici non posset, ne in
potestatem stuprum inlaturi veniret. hoc tam magnae iniuriae exemplo
plebs concitata montem Aventinum occupavit ceegitque
decemviros abdicare se magistratu. ex quibus Appius, qui praecipuam
poenam meruerat, in carcerem coniectus est; ceteri in exilium sunt acti.
res praeterea contra Sabinos et Vulscos prospere gestas continet et
parum honestum populi Romani iudicium, qui iudex inter Ardeates et
Aricinos sumptus agrum, de quo ambigebatur, sibi adiudicavit.