C. Caesar et Antonius apud Philippos vario eventu adversus Brutum et Cassium pugnaverunt, ita ut dextra utiusque cornua vincerent et castra quoque utrimque ab his, qui vicerant, expugnarentur. sed inaequalem fortunam partium mors Cassii fecit, qui cum in eo cornu fuisset, quod pulsum erat, totum exercitum fusum ratus mortem conscivit. altera dein die victus M. Brutus et ipse vitam finiit, exorato Stratone fugae comite, ut sibi gladium adigeret. annorum erat circiter XL, [gap] inter quos Q. Hortensius occisus est.