periocha libri XXIX
Ex Sicilia C. Laelius in Africam a Scipione missus ingentem praedam
reportavit et mandata Masinissae Scipioni exposuit querentis, quod
nondum exercitum in Afticam traiecisset. bellum in Hispania finitum
victore Romano, quod Indebilis excitaverat; ipse in acie occisns,
Mandonius exposcentibus Romanis a snis deditus. Magoni, qui Albingauni
in Liguribus erat, ex Africa et militum ampla manus missa et pecuniae,
quibus auxilia conduceret, praeceptumque, ut se Hannibali coniungeret.
Scipio a Syracusis in Bruttios traiecit et Locros pulso Punico praesidio
fugatoque Hannibale recepit. pax cure hilippo facta est. mater Idaea
deportata eat Romam a Pessinunte oppido Phrygiae, carmine in libris
Sibyllinis invento, pelli Italia alienigenam hostem posse, si mater
Idaea deportata Romam esset. tradita est autem Romanis per Attalum regem
Asiae. lapis erat, quem matrem deum incolae dicebant. excepit P. Scipio
Nasica Cn. filius, eius, qui in Hispania perierat, vir optimus a senatu
iudicatus, adulescens nondum quaestoriug, quoniam ita responsum inbebat,
ut id numen ab optimo viro reciperetur consecrareturque. Locrenses
legatos Romam miserunt, qui de inpudentia Plemini legati quererentur,
qui pecuniam Proserpinae sustulerat et liberos eorum ac coniuges
stupraverat. in catenis Romam perductus in carcere est mortuus. cum
falsus rumor de P. Scipione proconsule, qui in Sicilia erat, in urbem
perlatus esset, tamquam ibi luxuriaretur, missis ob hoc legatis a
senatu, qui explorarent, an ea vera essent, purgatus infamia Scipio in
Africam permissu senatus traiecit. Syphax accepta in matrimonium filia
Hasdrubalis Gisgonis amicitiae, quam cum Scipione iunxerat, renuntiavit.
Masinissa rex Massyliorum, dum pro Carthaginiensibus in Hispania militat, amisso patre Gala de regno exciderat. quo per
bellum saepe repetito aliquot proeliis a Syphace rege Numidarum victus
in totum privatus est, et cum ducentis equitibus exul Scipioni se iunxit
et cum eo primo statim bello Hannonem Hamilcaris filium cum ampla manu
interemit. Scipio adventu Hasdrubalis et Syphacis, qui prope cum centum
milibus armatorum venerant, ab obsidione Uticae depulsus hiberna
communivit. Sempronius consul in agro Crotoniensi prospere adversus
Hannibalem pugnavit. inter censores M. Livium et Claudium Neronem
notabilis discordia fuit: nam et Claudius Livio collegae equum acemit,
quod a populo damnatus actusque in exilium fuerat, et Livius Claudio,
quod falsum in se testimonium dixisset et quod non bona fide secum in
gratiam redisset. idem omnes tribus extra unam aerarias reliquit, quod
et innocentem se damnassent et posthac consulem censoremque fecissent.
lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita
C_C_X_I_I_I_I_.