Parvī beātus rūris honōribus,
quā prīsca Teucrōs Alba colit larēs,
fortem atque fācundum Sevērum
nōn solitīs fidibus salūtō.
jam trux ad Arctōs Parrhasiās hiems
concessit altīs obruta sōlibus,
jam pontus ac tellūs renīdent
in Zephyrōs Aquilōne frāctō.
nunc cūncta vēris frondibus annuīs
crīnītur arbōs, nunc volucrum novī
questūs inexpertumque carmen,
quod tacitā statuēre brūmā.
nōs parca tellus pervigil et focus
culmenque multō lūmine sordidum
sōlantur exēmptusque testā
quā modo ferbuerat Lyaeus.
nōn mīlle bālant lānigerī gregēs,
nec vacca dulcī mūgit adulterō,
ūnīque sīquandō canentī
mūtus ager dominō reclāmat.
sed terra prīmīs post patriam mihī
dīlēcta cūrīs, hīc mea carmina
rēgīna bellōrum virāgō
Caesareō peramāvit aurō,
cum tū sodālis dulce perīculum
cōnīsus omnī pectore tollerēs,
ut Castor ad cūnctōs tremēbat
Bēbryciae strepitūs harēnae.
tēne in remōtīs Syrtibus āvia
Leptis creāvit? jam feret Indicās
messēs odōrātīsque rāra
cinnama praeripiet Sabaeīs.
quis nōn in omnī vertice Rōmulī
reptāsse dulcem Septimium putet?
quis fonte Jūturnae relictīs
ūberibus neget esse pāstum?
nec mīra virtūs: prōtinus Ausonum
portūs vadōsae nēscius Āfricae
intrās adoptātusque Tuscīs
gurgitibus puer innatāstī.
hinc parvus inter pīgnora cūriae
contentus artae lūmine purpurae
crēscis, sed immēnsōs labōrēs
indole patriciā secūtus.
nōn sermo Poenus, nōn habitus tibī,
externa nōn mēns: Ītalus, Ītalus.
sunt Urbe Rōmānīsque turmīs
quī Libyam deceant alumnī.
est et frementī vōx hilaris forō;
vēnāle sed nōn ēloquium tibī,
ēnsisque vāgīnā quiēscit,
stringere nī jubeant amīcī.
sed rūra cordī saepius et quiēs,
nunc in paternīs sēdibus et solō
Vējente, nunc frondōsa sūprā
Hernica, nunc Curibus vetustīs.
hīc plūra pōnēs vōcibus et modīs
passim solūtīs, sed memor interim
nostrī verēcundō latentem
barbiton ingeminā sub antrō.