Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro T. Annio Milone

Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

Sequitur illud quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem in qua P. Clodius occisus esset[1] senatum iudicasse contra rem publicam esse factam. Illam vero senatus non sententiis suis solum sed etiam studiis comprobavit. Quotiens enim est illa causa a nobis acta in senatu, quibus adsensionibus universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis! Quando enim[2] frequentissimo senatu quattuor aut summum quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent? Declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod[3] ego vellem decernere. Quae quidem si potentia est appellanda potius quam propter[4] magna in rem publicam merita mediocris in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos labores meos non nulla apud bonos gratia, appelletur ita sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra amentiam perditorum.

Hanc vero quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putavit[5]; erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut nova quaestio constitueretur. Cuius enim de illo incesto stupro[6] iudicium decernendi senatui potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium novum constituendum putasse? Cur igitur incendium curiae, oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit? Quia nulla vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non contra rem publicam—

non enim est ulla[7] defensio contra vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria,—nisi vero aut ille dies quo[8] Ti. Gracchus est caesus, aut ille quo Gaius, aut arma[9] Saturnini non, etiam si e[10] re publica oppressa sunt, rem publicam tamen volnerarunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation