Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro T. Annio Milone

Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

Haec sicuti[1] exposui ita gesta sunt, iudices: insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est. Nihil dico[2] quid res publica consecuta sit, nihil quid vos, nihil quid omnes boni: nihil sane id[3] prosit Miloni, qui hoc fato natus est ut ne se quidem servare potuerit quin una rem publicam vosque servaret. Si id iure fieri non potuit[4], nihil habeo quod[5] defendam. Sin hoc et[6] ratio doctis et necessitas barbaris et mos gentibus et feris[7] natura ipsa praescripsit ut omnem semper vim quacumque ope possent a corpore, a capite, a vita sua propulsarent, non potestis hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omnibus qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris sententiis esse pereundum.

Quod si ita putasset, certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab illo neque tum primum petitum, quam iugulari a vobis, quia se non iugulandum illi tradidisset. Sin hoc nemo vestrum ita sentit, illud iam in iudicium venit, non[8] occisusne sit, quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis saepe[9] quaesitum est. Insidias factas esse constat, et id est quod senatus contra rem publicam factum iudicavit; ab utro factae sint incertum est. De hoc igitur latum est[10] ut quaereretur. Ita et senatus rem, non hominem notavit et Pompeius de iure, non de facto quaestionem tulit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation