Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro T. Annio Milone

Chapter 38

Text kindly provided by Perseus

Vtinam di immortales fecissent—pace tua, patria, dixerim: metuo enim ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie— utinam P. Clodius non modo viveret sed etiam praetor, consul[1], dictator esset potius quam hoc spectaculum viderem!

O di immortales! fortem et a vobis, iudices, conservandum virum[2]! “Minime[3], minime”; inquit “immo vero poenas ille debitas luerit: nos subeamus, si ita necesse est, non debitas.” Hicine[4] vir patriae natus usquam nisi in patria morietur, aut, si forte, pro patria? huius vos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet quem[5] omnes urbes expulsum a vobis ad se vocabunt?

O terram illam beatam[6] quae hunc virum exceperit[7], hanc ingratam si eiecerit, miseram si amiserit! Sed finis sit; neque enim prae lacrimis[8] iam loqui possumus[9], et hic se lacrimis defendi vetat. Vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis[10], quod sentietis[11], id audeatis. Vestram virtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is maxime comprobabit[12] qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum[13] et fortissimum quemque delegit[14].

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation