Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro T. Annio Milone

Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

Videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior. Id vero, iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? Ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabatur[1] valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat[2] Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam[3] potissimum elegerat[4], an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat? Res loquitur ipsa, iudices, quae semper valet plurimum.

Si haec non gesta[5] audiretis[6], sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaret[7], cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor. Quid horum non impeditissimum[8]? vestitus an vehiculum an comes? quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda impeditus, uxore paene constrictus esset?—Videte nunc illum, primum egredientem e villa, subito: cur? vesperi[9]: quid necesse est? tarde: qui convenit, praesertim id temporis? “Devertit in villam Pompei.” Pompeium ut videret? sciebat in Alsiensi esse; villam ut perspiceret? miliens in ea fuerat. Quid ergo erat[10]? mora[11] et tergiversatio[12]: dum hic veniret, locum relinquere noluit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation