Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro T. Annio Milone

Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

Quem ad modum igitur eum dies non fefellit? Dixi equidem modo. Dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti nihil erat. Vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die: itaque antevertit[1]. At quo die? Quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercennario tribuno plebis concitata: quem diem ille, quam contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum facinus approperaret, numquam reliquisset. Ergo illi ne causa quidem itineris, etiam causa manendi[2]; Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solum[3] sed etiam necessitas fuit[4]. Quid si, ut ille scivit Milonem fore eo die in via, sic Clodium Milo ne suspicari quidem[5] potuit?

Primum quaero qui id scire[6] potuerit? quod vos idem in Clodio quaerere non potestis. Vt enim neminem alium nisi T. Patinam, familiarissimum suum, rogasset, scire potuit illo ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse. Sed erant permulti[7] alii ex quibus id facillime scire posset: omnes[8] scilicet Lanuvini. Milo de Clodi reditu unde quaesivit? Quaesierit sane[9]—videte quid vobis largiar—servum etiam, ut Q.[10] Arrius, amicus meus[11], dixit, corruperit. Legite testimonia testium vestrorum. Dixit C. Causinius[12] Schola, Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi[13], P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse[14] nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci. Dixit hoc item comes[15] P. Clodi, C. Clodius.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation