Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro T. Annio Milone

Chapter 14

Text kindly provided by Perseus

Reliquum[1] est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc autem haec eadem coarguant. “Nihil per vim umquam Clodius, omnia per vim Milo.” Quid? ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne timui[2], non servos, non arma, non vim? Quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi? Diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut[3] mea, non et[4] praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit. Servorum et egentium civium[5] et facinorosorum armis meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici nolui.

Vidi enim, vidi hunc ipsum Q. Hortensium, lumen et ornamentum rei publicae, paene interfici[6] servorum manu, cum mihi adesset; qua in turba C. Vibienus senator, vir optimus, cum hoc cum esset una, ita est mulcatus[7] ut vitam amiserit. Itaque quando illius postea sica illa quam a Catilina acceperat conquievit? Haec intenta[8] nobis est, huic ego vos obici pro me non sum passus, haec insidiata Pompeio est, haec viam Appiam[9], monumentum[10] sui nominis[11], nece Papiri cruentavit, haec[12] eadem longo intervallo conversa rursus est in me; nuper quidem, ut scitis, me ad regiam paene confecit.

Quid simile[13] Milonis? cuius vis omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in iudicium detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret. Quem si interficere voluisset, quantae[14] quotiens occasiones, quam praeclarae fuerunt! Potuitne, cum domum ac deos penatis suos illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci, potuitne civi egregio et viro fortissimo, P. Sestio, conlega suo, volnerato, potuitne Q. Fabricio, viro optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro caede facta, potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, oppugnata domo, potuitne illo die quo[15] est lata lex de me, cum totius Italiae concursus, quem mea salus concitarat, facti illius gloriam libens agnovisset[16], ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta civitas eam laudem pro sua vindicaret?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation