Haec tu mecum saepe his absentibus, sed isdem audientibus haec ego tecum, Milo: “Te quidem, cum isto animo sis[1], satis laudare non possum, sed, quo est ista[2] magis divina virtus, eo maiore a te dolore divellor. Nec vero, si mihi eriperis[3], reliqua est illa saltem[4] ad consolandum querela[5] ut eis[6] irasci possim a quibus tantum volnus accepero. Non enim inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi, non male aliquando de me meriti, sed semper optime.” Nullum mihi umquam, iudices[7], tantum dolorem inuretis—tametsi[8] quis potest esse tantus?—sed ne hunc quidem ipsum ut obliviscar quanti me semper feceritis. Quae si vos cepit[9] oblivio[10] aut si in me aliquid offendistis, cur non id in[11] meo capite potius luitur quam Milonis? Praeclare enim vixero, si quid mihi acciderit prius quam hoc tantum mali videro.
Nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum a me amoris, nullum studi, nullum pietatis officium defuit. Ego inimicitias potentium pro te appetivi; ego meum saepe corpus et vitam obieci armis inimicorum tuorum; ego me plurimis pro te supplicem abieci; bona, fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum[12] contuli; hoc denique ipso die, si qua[13] vis est parata, si qua[14] dimicatio[15] capitis futura, deposco. Quid iam restat? quid habeo quod faciam[16] pro tuis in me meritis nisi ut eam fortunam quaecumque erit tua ducam meam? Non abnuo, non recuso[17], vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia quae in me contulistis aut in huius salute[18] augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.