Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro T. Annio Milone

Chapter 27

Text kindly provided by Perseus

Nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis. De qua si iam nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret: “Occidi[1], occidi, non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur[2], in suspicionem incidit regni appetendi, non Ti. Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem abrogavit[3], quorum interfectores implerunt[4] orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum— auderet enim dicere, cum patriam periculo suo[5] liberasset— cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt; ”

“eum cuius supplicio senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit; eum quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L.[6] Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse; eum qui civem quem senatus, quem populus Romanus[7], quem omnes gentes[8] urbis ac vitae civium conservatorem iudicarant[9] servorum armis exterminavit; eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est; eum qui plurimis caedibus in foro factis singulari[10] virtute et gloria civem domum vi et armis compulit; eum cui nihil umquam nefas fuit[11] nec in facinore nec[12] in libidine; eum qui aedem Nympharum incendit ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis impressam exstingueret; ”

“eum denique cui iam nulla lex[13] erat, nullum civile ius, nulli possessionum termini, qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis ac sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat; qui non solum Etruscos—eos enim penitus contempserat—sed hunc P.[14] Varium[15], fortissimum atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat[16] suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M.[17] Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio[18] venderet, repente lintribus in eam insulam materiem[19], calcem, caementa, harenam[20] convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit aedificium exstruere[21] in alieno; qui huic T. Furfanio, cui viro, di immortales!—”

“quid enim ego de muliercula Scantia[22], quid de adulescente P. Aponio[23] dicam? quorum utrique mortem est minatus[24], nisi sibi hortorum possessione cessissent[25]—; sed ausum[26] esse T.[27] Furfanio dicere, si sibi pecuniam quantam posceret[28] non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum; qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo privaret sed omni aditu et limine.[29]”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation