Age, sit ita factum: quae causa fuit[1] cur Romam properaret, cur in noctem se coniceret[2]? Quid adferebat festinationis[3] quod heres erat? Primum nihil erat[4] cur properato opus esset; deinde si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam mane[5] venisset? Atqui[6] ut illi nocturnus ad urbem adventus vitandus potius quam expetendus[7] fuit, sic Miloni, cum insidiator esset, si illum ad urbem noctu[8] accessurum sciebat, subsidendum atque exspectandum fuit.
Noctu occidisset[9]: insidioso et pleno latronum in loco occidisset[10]. Nemo ei neganti non credidisset quem esse omnes salvum etiam confitentem volunt. Sustinuisset crimen[11] primum ipse ille latronum occultator et receptor[12] locus, tum neque muta solitudo indicasset neque caeca nox ostendisset Milonem; deinde[13] multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique rea citaretur[14] Etruria.
Atque illo die certe Aricia rediens devertit Clodius ad se[15] in Albanum. Quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam illo die reverti vellet, ad villam suam quae viam tangeret deversurum. Cur nec[16] ante occurrit ne ille in villa resideret, nec[17] eo in loco subsedit quo ille noctu venturus esset?
Video adhuc constare[18], iudices, omnia: Miloni etiam utile fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis; odium fuisse illius in hunc acerbissimum, nullum huius in illum; consuetudinem illius perpetuam in vi inferenda[19], huius tantum in repellenda; mortem ab illo Miloni denuntiatam[20] et praedicatam[21] palam, nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem illi notum, reditum[22] illius huic ignotum fuisse; huius iter necessarium, illius etiam potius alienum; hunc prae se tulisse se illo die[23] exiturum, illum eo die se[24] dissimulasse rediturum; hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam mutandi consili finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.