Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro T. Annio Milone

Chapter 31

Text kindly provided by Perseus

Est, est[1] illa vis profecto[2], neque in his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in hoc tanto naturae tamque[3] praeclaro motu. Nisi forte idcirco non putant quia non apparet nec cernitur, proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus, qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre ac plane[4] qualis aut ubi sit sentire possimus. Ea vis igitur ipsa[5] quae saepe incredibilis huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem exstinxit ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut vi inritare ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam.

Non est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta. Regiones[6] me hercule[7] ipsae quae[8] illam beluam cadere viderunt, commosse[9] se videntur et ius in illo suum retinuisse. Vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor[10], vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat[11]; vestrae tum[12] religiones viguerunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat; tuque ex tuo edito monte Latiari[13], sancte Iuppiter, cuius ille lacus[14], nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum puniendum[15] oculos aperuisti[16]: vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen et debitae poenae solutae sunt.

Nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium Bonae deae, quod est in fundo T.[17] Serti Galli, in primis honesti et ornati adulescentis, ante ipsam, inquam, Bonam deam, cum proelium commisisset, primum illud volnus acciperet[18] quo taeterrimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation