Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro T. Annio Milone

Chapter 30

Text kindly provided by Perseus

Etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret[1] id[2] fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri[3] defensorem fuisse; cum praesertim in tali[4] confessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. Sin[5] factum vobis non probaretur—quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari?—sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate. Nam quid esset ingratius quam[6] laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri laetarentur?

Quamquam hoc animo semper fuimus omnes[7] in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura esset nostra[8] gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus. Nam quae mihi tribuenda ipsi[9] laus esset, cum tantum in consulatu meo[10] pro vobis ac liberis vestris ausus essem, si id quod[11] conabar sine maximis dimicationibus[12] meis me esse ausurum arbitrarer? Quae mulier interficere[13] sceleratum ac perniciosum civem non auderet, si periculum non timeret? Proposita invidia, morte, poena qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est. Populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis, viri[14] fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat.

Quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi, et, si grata res publica[15] esset, laetaretur; si ingrata[16], tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur.

Sed huius benefici gratiam, iudices, Fortuna[17] populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant. Nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenque[18] divinum, quem neque imperi nostri magnitudo nec sol[19] ille nec caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum[20] sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt et nobis suis posteris prodiderunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation