Quo loco possum dicere id quod vir clarissimus, M. Crassus, cum de adventu regis Ptolemaei quereretur, paulo ante dixit:
Vtinam ne in nemore Pelio —
Ac longius mihi[1] quidem contexere hoc carmen liceret:
Nam numquam era errans
hanc molestiam nobis exhiberet
Medea animo aegro, amore saevo saucia.
Sic enim, iudices, reperietis quod, cum ad id loci venero, ostendam, hanc Palatinam Medeam migrationemque[2] hanc adulescenti causam sive malorum omnium sive potius sermonum fuisse.
Quam ob rem illa quae ex accusatorum oratione praemuniri iam et fingi intellegebam, fretus vestra prudentia, iudices, non pertimesco. Aiebant [3] enim fore testem senatorem qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret. A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus a vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam continuo queri maluerit. Si mihi ad haec acute arguteque responderit, tum quaeram denique ex quo iste[4] fonte senator emanet. Nam si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse, ut soleo, commovebor; sin autem est rivolus arcessitus[5] et ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum senatorem esse solum[6] qui vobis gratificari vellet inventum.
“De teste Fufio[7].”
Nec tamen[8] illud genus alterum nocturnorum testium perhorresco[9]. Est enim dictum ab illis fore qui dicerent uxores[10] suas a cena redeuntis attrectatas esse a Caelio. Graves erunt homines qui hoc iurati dicere audebunt[11], cum sit eis confitendum numquam se ne congressu quidem et constituto coepisse[12] de tantis iniuriis experiri.