Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro M. Caelio

Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

Nihilne igitur illa vicinitas redolet, nihilne[1] hominum fama, nihil Baiae denique ipsae loquuntur? Illae vero non loquuntur solum verum etiam personant, huc unius mulieris libidinem esse prolapsam ut ea non modo solitudinem ac tenebras atque haec flagitiorum integumenta non quaerat sed in turpissimis rebus[2] frequentissima celebritate et clarissima luce laetetur.

Verum si quis est qui etiam meretriciis amoribus interdictum iuventuti putet, est ille quidem valde severus — negare non possum — sed abhorret non modo ab huius[3] saeculi licentia verum etiam a maiorum consuetudine atque concessis[4]. Quando enim hoc non factitatum[5] est, quando reprehensum, quando non permissum, quando denique fuit ut quod licet non liceret? Hic ego ipsam rem definiam[6], mulierem nullam nominabo; tantum in medio relinquam.

Si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati palamque sese in meretricia vita conlocarit[7], virorum alienissimorum conviviis uti instituerit, si hoc in urbe[8], si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciat[9], si denique ita sese gerat[10] non incessu solum sed ornatu atque comitatu, non flagrantia oculorum, non libertate sermonum[11], sed etiam complexu, osculatione, actis[12], navigatione, conviviis, ut non solum meretrix sed etiam[13] proterva meretrix procaxque videatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit, utrum hic tibi, L. Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse videatur?

Obliviscor iam iniurias tuas[14], Clodia, depono memoriam doloris mei; quae abs te crudeliter in meos me absente facta sunt neglego; ne sint haec in te dicta quae dixi. Sed ex te ipsa requiro, quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis te ipsam dicunt se habere. Si quae mulier sit eius modi qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, vita institutoque meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse videatur? Ea si tu non es, sicut ego malo, quid est quod obiciant Caelio? Sin eam te volunt esse, quid est cur nos crimen hoc, si tu contemnis, pertimescamus? Qua re nobis da viam rationemque defensionis. Aut enim[15] pudor tuus defendet nihil a M. Caelio petulantius esse factum[16], aut impudentia et huic et ceteris magnam ad se[17] defendendum facultatem dabit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation