Sed quid ego, iudices, ita gravem personam induxi[1] ut[2] verear ne se idem Appius repente convertat et Caelium incipiat accusare illa sua gravitate censoria? Sed videro hoc posterius atque ita, iudices, ut vel[3] severissimis disceptatoribus M. Caeli vitam me probaturum esse confidam. Tu vero, mulier — iam enim ipse tecum nulla persona introducta loquor[4] — si ea quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae moliris, quae arguis[5], probare cogitas, rationem tantae familiaritatis, tantae consuetudinis, tantae coniunctionis reddas atque exponas necesse est. Accusatores quidem libidines, amores, adulteria, Baias, actas[6], convivia, comissationes, cantus, symphonias, navigia iactant, idemque significant nihil se te invita dicere. Quae tu quoniam mente nescio qua effrenata atque praecipiti[7] in forum deferri iudiciumque voluisti, aut diluas oportet ac[8] falsa esse doceas aut nihil neque crimini tuo neque testimonio credendum esse fateare.
Sin autem urbanius me agere mavis, sic agam tecum. Removebo illum[9] senem durum ac paene agrestem; ex his igitur[10] sumam aliquem ac potissimum minimum fratrem qui est in isto genere urbanissimus; qui te amat plurimum, qui propter nescio quam, credo, timiditatem et nocturnos quosdam inanis metus tecum semper pusio cum maiore sorore cubitabat[11]. Eum putato tecum loqui: “Quid tumultuaris, soror? quid insanis? Quid clamorem[12] exorsa verbis parvam rem magnam facis? Vicinum adulescentulum aspexisti; candor huius te et proceritas voltus oculique pepulerunt[13]; saepius videre voluisti; fuisti non numquam in isdem hortis; vis[14] nobilis mulier illum filium familias patre parco ac tenaci habere tuis copiis devinctum. Non potes[15]; calcitrat, respuit, repellit[16], non putat tua dona esse[17] tanti. Confer te alio. Habes hortos ad Tiberim ac diligenter eo loco paratos[18] quo omnis iuventus natandi causa venit; hinc licet condiciones cotidie legas; cur huic qui te spernit molesta es?”