Reliquum est igitur crimen de veneno; cuius ego nec[1] principium invenire neque evolvere[2] exitum possum. Quae fuit enim causa quam ob rem isti mulieri venenum dare vellet[3] Caelius? Ne aurum redderet? Num petivit? Ne crimen haereret? Num quis obiecit? num quis denique fecisset mentionem, si hic nullius[4] nomen detulisset? Quin etiam L. Herennium[5] dicere audistis verbo se molestum non futurum fuisse Caelio[6], nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic detulisset. Credibile est igitur tantum facinus nullam ob[7] causam esse commissum? et vos non videtis fingi sceleris maximi crimen ut alterius sceleris suscipiendi fuisse causa[8] videatur?
Cui denique commisit, quo adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui tantum facinus, cui se, cui salutem suam credidit? Servisne mulieris? Sic enim est obiectum[9]. Et erat tam demens is[10] cui vos ingenium certe tribuitis[11], etiam si cetera inimica oratione detrahitis, ut omnis suas fortunas alienis servis committeret? At quibus servis? — refert enim magno opere id ipsum — eisne[12] quos intellegebat non communi condicione servitutis uti sed[13] licentius liberius familiariusque[14] cum domina vivere[15]? Quis enim hoc non videt, iudices, aut quis ignorat, in eius modi domo in qua mater familias meretricio more vivat, in qua nihil geratur quod foras proferendum sit, in qua inusitatae[16] libidines, luxuries, omnia denique inaudita vitia ac flagitia versentur, hic servos non esse servos, quibus omnia committantur, per quos gerantur, qui versentur isdem in[17] voluptatibus, quibus occulta credantur, ad quos aliquantum etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? Id igitur Caelius non videbat?