Sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. Aurum sumptum a Clodia, venenum quaesitum quod Clodiae daretur, ut[1] dicitur. Omnia [2] sunt alia[3] non crimina sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae quaestionis. “Adulter, impudicus, sequester” convicium est, non accusatio. Nullum est enim fundamentum horum criminum, nullae[4] sedes; voces sunt contumeliosae temere ab irato accusatore[5] nullo auctore emissae. Horum duorum criminum video auctorem,
video fontem[6], video certum nomen et caput. Auro opus fuit; sumpsit a Clodia, sumpsit sine teste, habuit quamdiu voluit. Maximum video signum cuiusdam egregiae familiaritatis. Necare [7] eandem voluit; quaesivit venenum, sollicitavit servos, potionem[8] paravit, locum constituit, clam attulit[9]. Magnum rursus odium video cum crudelissimo discidio exstitisse. Res est omnis in hac causa nobis, iudices, cum Clodia, muliere non solum nobili verum[10] etiam nota; de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa.
Sed intellegis pro tua praestanti prudentia, Cn. Domiti, cum hac sola rem esse nobis. Quae si se aurum Caelio commodasse non dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit, petulanter facimus, si matrem familias secus quam matronarum sanctitas postulat nominamus. Sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum M.[11] Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni facere debeamus, nisi ut eos qui insectantur repellamus? Quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris viro — fratrem[12] volui dicere; semper hic erro. Nunc agam modice nec longius progrediar quam me mea fides et causa ipsa coget[13]: nec[14] enim muliebris umquam inimicitias mihi[15] gerendas putavi, praesertim cum ea[16] quam omnes semper[17] amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt.