Sed quoniam emersisse iam e vadis[1] et scopulos praetervecta videtur esse[2] oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus ostenditur. Duo sunt enim crimina una in muliere summorum facinorum, auri quod sumptum a Clodia dicitur, et veneni quod eiusdem Clodiae necandae causa parasse Caelium criminantur. Aurum sumpsit, ut dicitis, quod L.[3] Luccei servis daret, per quos Alexandrinus Dio qui tum apud Lucceium habitabat necaretur. Magnum crimen vel in legatis insidiandis[4] vel in servis ad hospitem domini necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum audaciae!
Quo quidem in crimine primum illud requiro[5], dixeritne Clodiae quam ob[6] rem aurum sumeret, an non dixerit. Si non[7] dixit, cur dedit? Si dixit, eodem se conscientiae scelere devinxit. Tune aurum ex armario tuo promere ausa es, tune Venerem illam tuam spoliare ornamentis, spoliatricem ceterorum[8], cum scires quantum ad facinus aurum hoc quaereretur, ad necem legati, ad L. Luccei[9], sanctissimi hominis atque integerrimi, labem sceleris sempiternam[10]? Huic facinori tanto tua mens liberalis conscia, tua domus popularis ministra, tua denique hospitalis illa Venus adiutrix esse non debuit.
Vidit hoc Balbus; celatam esse Clodiam dixit, atque ita Caelium ad illam attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quaerere. Si tam familiaris erat[11] Clodiae quam tu esse vis cum de libidine eius tam multa dicis, dixit profecto quo vellet aurum; si tam familiaris non erat, non dedit. Ita si verum tibi Caelius dixit, o immoderata mulier, sciens tu aurum ad facinus dedisti; si non est ausus[12] dicere, non dedisti.