Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro M. Caelio

Chapter 31

Text kindly provided by Perseus

Vellem alio potius eum cupiditas gloriae detulisset; sed abiit huius tempus querelae[1]. Accusavit C. [2] Antonium, conlegam meum, cui misero praeclari in rem publicam benefici memoria nihil profuit, nocuit opinio malefici cogitati. Postea nemini umquam[3] concessit aequalium plus ut in foro, plus ut[4] in negotiis versaretur causisque amicorum, plus ut valeret inter suos gratia. Quae nisi vigilantes homines, nisi sobrii, nisi industrii consequi non possunt, omnia labore et diligentia est consecutus.

In hoc flexu quasi aetatis — nihil enim occultabo fretus humanitate ac sapientia vestra — fama adulescentis paululum[5] haesit ad metas notitia nova eius[6] mulieris et infelici vicinitate et insolentia voluptatum, quae, cum inclusae diutius et prima aetate compressae et constrictae fuerunt, subito se non numquam profundunt atque eiciunt[7] universae. Qua ex vita vel dicam quo ex sermone — nequaquam enim tantum erat quantum homines loquebantur — verum ex eo quicquid erat emersit totumque se eiecit atque extulit, tantumque abest ab illius familiaritatis infamia ut eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque propulset.

Atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque moreretur — fecit me invito me hercule[8] et multum repugnante me[9], sed tamen fecit — nomen amici mei de ambitu detulit; quem absolutum insequitur, revocat; nemini nostrum obtemperat, est violentior quam vellem. Sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris contractiora esse debent, in adulescentia vero tamquam in herbis significant[10] quae virtutis maturitas et quantae fruges industriae sint futurae. Etenim semper magno ingenio adulescentes refrenandi potius a gloria[11] quam incitandi fuerunt; amputanda plura sunt illi aetati, si quidem efflorescit[12] ingeni laudibus, quam inserenda.

Qua re, si cui nimium effervisse videtur huius vel in suscipiendis vel in gerendis inimicitiis vis[13], ferocitas, pertinacia[14], si quem etiam minimorum horum aliquid[15] offendit, si purpurae genus, si amicorum catervae, si splendor, si nitor, iam ista deferverint[16], iam aetas omnia, iam res, iam[17] dies mitigarit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation