At vero in M. Caelio — dicam enim iam[1] confidentius de studiis eius honestis, quoniam[2] audeo quaedam fretus vestra sapientia libere confiteri — nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum[3] libido. Quod quidem vitium ventris et gurgitis[4] non modo non minuit aetas hominibus sed etiam auget. Amores autem et deliciae[5] quae vocantur, quae firmiore[6] animo praeditis diutius molestae non solent esse — mature enim et celeriter deflorescunt — numquam hunc occupatum impeditumve[7] tenuerunt.
Audistis cum pro se diceret, audistis antea cum accusaret — defendendi haec causa, non gloriandi loquor[8] — genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque verborum, quae vestra prudentia[9] est, perspexistis. Atque in eo non solum ingenium elucere eius videbatis, quod saepe, etiam si industria non alitur, valet tamen ipsum suis viribus, sed inerat, nisi me propter benivolentiam forte fallebat, ratio et bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. Atqui [10] scitote, iudices, eas cupiditates quae obiciuntur Caelio atque haec studia de quibus disputo[11] non facile in eodem homine esse posse. Fieri enim non potest ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia, inopia etiam non numquam impeditus hoc quicquid est quod nos facimus in dicendo, quoquo modo facimus, non[12] modo agendo verum etiam cogitando possit sustinere.
An vos aliam causam esse ullam putatis cur in tantis praemiis eloquentiae, tanta voluptate dicendi, tanta laude, tanta gratia, tanto honore, tam sint pauci semperque fuerint qui in hoc labore versentur? Obterendae sunt omnes voluptates, relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, convivium, sermo paene est[13] familiarium deserendus. Qua re in hoc genere labor offendit homines[14] a studioque deterret, non quo aut ingenia deficiant aut doctrina puerilis.
An hic[15], si sese isti vitae dedidisset[16], consularem hominem admodum adulescens in iudicium vocavisset? hic, si laborem fugeret, si obstrictus voluptatibus teneretur, hac in[17] acie cotidie versaretur, appeteret inimicitias, in iudicium vocaret, subiret periculum capitis, ipse[18] inspectante populo Romano tot iam[19] mensis aut de salute aut de gloria dimicaret?