Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro M. Caelio

Chapter 16

Text kindly provided by Perseus

Redeo nunc ad te, Caeli, vicissim ac mihi auctoritatem patriam severitatemque suscipio. Sed dubito quem patrem potissimum sumam, Caecilianumne aliquem vehementem atque durum: Nunc enim demum mi[1] animus ardet, nunc meum cor cumulatur ira[2] aut illum: O infelix, o sceleste! Ferrei sunt isti patres: Egone quid dicam, quid velim[3]? quae tu omnia
Tuis foedis factis facis ut nequiquam velim,
vix ferendi. Diceret talis pater: “Cur te in istam vicinitatem meretriciam contulisti? cur inlecebris cognitis non refugisti?” Cur alienam[4] ullam mulierem nosti? Dide ac dissice; Per me tibi [5] licet. Si egebis, tibi dolebit, non mihi [6]. Mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae.

Huic tristi ac derecto seni responderet Caelius se nulla[7] cupiditate inductum de via decessisse. Quid signi? Nulli sumptus, nulla iactura, nulla versura. At fuit fama. Quotus quisque[8] istam effugere potest, praesertim[9] in tam maledica civitate? Vicinum eius mulieris miraris male audisse cuius frater germanus sermones iniquorum effugere non potuit? Leni vero et clementi patre[10] cuius modi ille est: Fores ecfregit[11], restituentur; discidit Vestem, resarcietur, Caeli[12] causa est expeditissima. Quid enim esset in quo se non facile defenderet? Nihil iam in istam mulierem dico; sed, si esset aliqua dissimilis istius quae se omnibus pervolgaret, quae haberet palam decretum[13] semper aliquem, cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium commearent, quae etiam aleret adulescentis et parsimoniam patrum suis sumptibus sustineret[14]; si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem si quis[15] hanc paulo liberius salutasset?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation