Itaque a maledictis impudicitiae[1] ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsa[2]. Posuistis enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam[3] Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio. Qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum? Nimium multa de re minime dubia loquor; hoc tamen[4] dico. Non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare voluisset.
Quod haud scio an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium[5], quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. Numquam enim tam Caelius amens fuisset ut, si sese[6] isto infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret, neque eius facti in altero suspicionem quaereret cuius ipse sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus crimine arcesseret. Quod quamquam nec sapienter et me invito facit, tamen est eius modi cupiditas[7] ut magis insectari alterius innocentiam quam de se timide cogitare videatur.
Nam quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi, tabulae flagitatae, videte quam pauca respondeam. Tabulas qui in patris potestate est[8] nullas conficit[9]. Versuram numquam omnino fecit ullam. Sumptus unius generis obiectus est, habitationis; triginta milibus dixistis[10] habitare. Nunc demum[11] intellego P. Clodi insulam esse venalem, cuius hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. Vos autem dum illi placere voltis, ad tempus eius[12] mendacium vestrum[13] accommodavistis.
Reprehendistis a patre quod semigrarit. Quod quidem in hac[14] aetate minime reprendendum est. Qui cum et ex publica causa[15] iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen gloriosam victoriam consecutus et per aetatem magistratus petere posset, non modo permittente patre sed etiam suadente ab eo semigravit et, cum domus patris a foro longe abesset[16], quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli posset[17], conduxit in Palatio non magno domum.