Conservate igitur rei publicae, iudices, civem bonarum artium, bonarum partium, bonorum virorum[1]. Promitto hoc vobis et rei publicae spondeo, si modo nos ipsi rei publicae satis fecimus, numquam hunc a nostris rationibus seiunctum fore. Quod cum fretus nostra familiaritate promitto, tum quod durissimis se[2] ipse legibus iam[3] obligavit.
Non enim potest qui hominem consularem, cum[4] ab eo rem publicam violatam esse[5] diceret, in iudicium vocarit ipse[6] esse in re publica civis[7] turbulentus; non potest qui ambitu ne absolutum quidem patiatur[8] esse absolutum[9] ipse impune umquam esse largitor. Habet a M. Caelio res publica, iudices, duas accusationes vel obsides periculi vel pignora voluntatis. Qua re oro obtestorque vos, iudices, ut qua in civitate paucis his diebus Sex. Clodius absolutus est[10], quem vos per biennium aut ministrum seditionis aut ducem vidistis, hominem sine re, sine fide, sine spe, sine sede, sine fortunis, ore, lingua, manu, vita omni inquinatum[11], qui aedis sacras, qui censum populi Romani, qui memoriam publicam suis manibus incendit, qui Catuli monumentum adflixit, meam domum diruit, mei fratris incendit, qui in Palatio atque in urbis oculis servitia ad caedem et ad inflammandam[12] urbem incitavit: in ea[13] civitate ne patiamini illum absolutum muliebri gratia, M. Caelium libidini muliebri[14] condonatum, ne eadem mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum[15] latronem eripuisse et honestissimum adulescentem oppressisse videatur.
Quod cum huius vobis adulescentiam proposueritis, constituitote ante oculos etiam huius miseri senectutem qui hoc unico filio nititur, in huius spe requiescit, huius unius casum pertimescit; quem vos[16] supplicem vestrae misericordiae, servum potestatis, abiectum non tam ad pedes quam ad mores sensusque vestros, vel recordatione parentum vestrorum vel liberorum iucunditate sustentate, ut in alterius dolore vel pietati vel indulgentiae vestrae serviatis. Nolite, iudices, aut hunc iam natura ipsa[17] occidentem velle maturius exstingui volnere vestro quam[18] suo fato, aut hunc nunc primum florescentem firmata iam stirpe virtutis tamquam turbine aliquo aut subita tempestate pervertere.
Conservate parenti filium, parentem filio, ne aut senectutem iam prope desperatam contempsisse aut adulescentiam plenam spei maximae non modo non aluisse vos[19] verum[20] etiam perculisse[21] atque adflixisse videamini. Quem si nobis, si suis, si rei publicae conservatis, addictum, deditum, obstrictum vobis ac liberis vestris[22] habebitis omniumque huius nervorum ac laborum vos potissimum, iudices, fructus uberes diuturnosque capietis.