Haec populi oratio est, mea vero, Laterensis, haec: qua re victus sis non debere iudicem quaerere, modo ne largitione sis victus. Nam si, quotienscumque praeteritus erit is qui non debuerit praeteriri, totiens oportebit eum qui factus erit condemnari, nihil iam est[1] quod[2] populo supplicetur, nihil quod diribitio[3], nihil quod[4] renuntiatio suffragiorum exspectetur. Simul ut qui sint professi videro, dicam[5]:
“hic familia consulari est, ille praetoria; reliquos video esse ex equestri loco; sunt omnes[6] sine macula, sunt omnes aeque boni viri atque integri, sed servari necesse est gradus[7]; cedat consulari generi praetorium, ne[8] contendat cum praetorio nomine[9] equester locus.” Sublata sunt studia, exstinctae suffragationes, nullae contentiones, nulla libertas populi in mandandis magistratibus, nulla exspectatio suffragiorum; nihil, ut plerumque evenit, praeter opinionem accidet, nulla erit posthac varietas comitiorum. Sin hoc persaepe accidit ut et factos aliquos et non factos esse miremur, si campus atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et immensum, sic effervescunt quodam quasi aestu ut ad alios accedant, ab aliis autem recedant, tamen[10] nos in[11] impetu studiorum et motu temeritatis modum aliquem et consilium et rationem requiremus[12]?
Qua re noli me ad contentionem vestrum[13] vocare, Laterensis. Etenim si populo grata est tabella, quae frontis aperit hominum, mentis tegit datque eam libertatem ut quod velint faciant, promittant autem quod rogentur, cur tu id[14] in iudicio ut fiat[15] exprimis quod non fit in campo? “Hic quam ille[16] dignior” perquam grave est dictu. Quo modo igitur est aequius[17]? Sic credo, quod agitur, quod satis est iudici: “hic factus est.” “Cur iste potius quam ego?” Vel nescio vel non dico vel denique quod mihi gravissimum esset, si dicerem[18], sed impune tamen deberem dicere: “non recte.” Nam[19] quid adsequerere[20], si illa extrema defensione uterer, populum quod voluisset fecisse, non quod debuisset?