Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cn. Plancio

Chapter 30

Text kindly provided by Perseus

Respondebo tibi nunc, Laterensis, minus fortasse vehementer quam abs te sum provocatus, sed profecto nec considerate minus nec minus amice. Nam primum fuit illud[1] asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri[2] et temporis causa fingere. Scilicet homo sapiens excogitavi quam ob rem viderer maximis benefici vinculis[3] obstrictus, cum liber essem et solutus. Quid enim? mihi ad defendendum Plancium parum multae, parum iustae necessitudines erant familiaritatis, vicinitatis, patris amicitiae? quae si non essent, vererer[4], credo, ne turpiter[5] facerem, si hoc splendore et hac dignitate hominem defenderem. Fingenda mihi fuit[6] videlicet[7] causa peracuta ut ei quem mihi debere oporteret ego me omnia debere dicerem. At id etiam gregarii milites faciunt[8] inviti ut coronam dent civicam[9] et se ab aliquo servatos esse fateantur, non quo turpe sit protectum in acie ex[10] hostium manibus eripi—nam id accidere nisi forti viro et pugnanti comminus non potest—, sed onus benefici reformidant, quod permagnum est alieno debere idem quod parenti.

Ego, cum ceteri vera beneficia etiam minora dissimulent, ne obligati esse videantur, eo me beneficio obstrictum esse ementior cui ne referri quidem gratia posse videatur? An hoc tu, Laterensis, ignoras? qui cum mihi esses amicissimus, cum vel periculum vitae tuae mecum sociare voluisses, cum me in illo tristi et acerbo luctu atque discessu non lacrimis solum tuis sed animo, corpore, copiis prosecutus esses, cum meos liberos et uxorem me absente tuis opibus auxilioque defendisses, sic mecum semper egisti, te[11] mihi remittere atque concedere ut omne studium meum[12] in Cn. Planci honore[13] consumerem, quod eius in me meritum tibi etiam ipsi[14] gratum esse dicebas.

Nihil autem me novi, nihil temporis causa dicere, nonne etiam est illa testis[15] oratio quae est a me prima habita in senatu? In qua cum perpaucis nominatim egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo possent, scelus autem esset[16] quemquam praeteriri, statuissemque eos solum nominare qui causae nostrae[17] duces et quasi signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi. Recitetur[18] oratio, quae propter rei[19] magnitudinem dicta de scripto[20] est; in qua ego homo astutus ei me dedebam[21] cui nihil magno opere deberem, et huius offici tanti[22] servitutem[23] astringebam[24] testimonio sempiterno. Nolo cetera quae a me mandata sunt litteris recitare; praetermitto, ne aut proferre videar[25] ad tempus aut eo[26] genere uti litterarum quod meis studiis aptius quam consuetudini iudiciorum esse videatur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation