Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cn. Plancio

Chapter 12

Text kindly provided by Perseus

Omitto illa quae, si minus in scaena sunt, at certe, cum sunt prolata, laudantur, ut vivat cum suis, primum cum parente—nam meo iudicio pietas fundamentum est[1] omnium virtutum—quem veretur ut deum—neque enim multo secus est[2] parens liberis—amat vero ut sodalem, ut fratrem, ut aequalem. Quid dicam cum patruo, cum adfinibus, cum propinquis, cum hoc Cn. Saturnino, ornatissimo viro? cuius quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum videtis[3] luctus societatem? Quid de me dicam qui mihi in huius periculo reus esse videor? quid de his tot viris talibus quos videtis veste mutata? Atque[4] haec sunt indicia, iudices, solida[5] et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi specie, sed domesticis inusta notis veritatis. Facilis[6] est illa occursatio et blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur; procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur.

Omnibus igitur rebus ornatum hominem tam[7] externis quam[8] domesticis, non nullis rebus inferiorem quam te, genere dico et nomine[9], superiorem aliis, municipum[10], vicinorum, societatum studio, meorum temporum[11] memoria, parem[12] virtute, integritate, modestia aedilem factum esse miraris?

Hunc tu vitae splendorem maculis aspergis istis? Iacis adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione quidem possit agnoscere. “Bimaritum[13]” appellas, ut verba etiam fingas, non solum crimina. Ductum esse ab eo in provinciam aliquem dicis[14] libidinis causa, quod non crimen est, sed impunitum in maledicto[15] mendacium; raptam esse mimulam, quod dicitur Atinae factum a iuventute[16] vetere quodam in scaenicos iure maximeque oppidano.

O adulescentiam traductam eleganter, cui quidem cum quod licuerit obiciatur, tamen id ipsum falsum reperiatur! Emissus aliquis[17] e[18] carcere. Et quidem emissus per imprudentiam, emissus[19], ut cognostis[20], necessarii hominis optimique adulescentis rogatu; idem postea praetoris mandatu[21] requisitus. Atque haec nec ulla alia sunt coniecta maledicta in eius vitam de cuius vos pudore, religione, integritate dubitetis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation