Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cn. Plancio

Chapter 34

Text kindly provided by Perseus

Sed haec[1] nescio quo modo frequenter in me congessisti saneque in eo creber fuisti, te idcirco in ludos[2] causam conicere noluisse ne ego mea consuetudine aliquid de tensis misericordiae causa dicerem, quod in aliis aedilibus ante fecissem. Non nihil egisti hoc loco; nam mihi eripuisti ornamentum orationis meae. Deridebor, si mentionem tensarum fecero, cum tu id[3] praedixeris; sine tensis autem quid potero dicere? Hic etiam addidisti me idcirco mea lege exsilio ambitum sanxisse[4] ut miserabiliores epilogos possem dicere. Non[5] vobis videtur[6] cum aliquo declamatore, non cum laboris et fori discipulo[7] disputare?

“Rhodi[8] enim,” inquit[9], “ego[10] non fui”—me volt fuisse—“sed fui,” inquit—putabam in Vaccaeis[11] dicturum—“bis in Bithynia.” Si locus habet reprehensionis ansam[12] aliquam, nescio cur severiorem Nicaeam putes quam Rhodum; si spectanda causa est, et tu[13] in Bithynia summa cum dignitate fuisti et ego Rhodi non minore. Nam quod in eo me reprehendisti quod nimium multos defenderem[14], utinam et tu, qui potes, et ceteri, qui defugiunt, vellent me labore hoc levare! Sed fit vestra diligentia, qui[15] causis ponderandis omnis fere repudiatis, ut ad nos pleraeque confluant, qui miseris et laborantibus negare nihil[16] possumus.

Admonuisti[17] etiam, quod in Creta fuisses, dictum aliquod[18] in petitionem tuam[19] dici potuisse; me id perdidisse. Uter igitur nostrum est cupidior dicti? egone qui quod dici potuit non dixerim, an tu qui etiam ipse in te dixeris? Te aiebas de tuis rebus gestis nullas litteras misisse, quod mihi meae quas ad aliquem misissem obfuissent. Quas ego mihi obfuisse non intellego, rei publicae video prodesse potuisse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation