Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cn. Plancio

Chapter 24

Text kindly provided by Perseus

Sed venio iam[1] ad L. Cassium, familiarem meum, cuius ex oratione ne illum quidem Iuventium tecum expostulavi, quem ille omni et humanitate et virtute[2] ornatus adulescens primum de plebe aedilem curulem factum esse dixit. In quo, Cassi, si ita tibi[3] respondeam, nescisse id populum Romanum, neque fuisse qui id nobis[4] narraret, praesertim mortuo Congo[5], non, ut opinor, admirere, cum ego ipse non abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum[6] audisse confitear[7]. Et quoniam tua fuit perelegans et persubtilis oratio, digna equitis Romani vel studio vel pudore, quoniamque sic ab his es auditus ut magnus honos et ingenio et humanitati tuae tribueretur, respondebo ad ea quae dixisti, quae pleraque de ipso me[8] fuerunt; in quibus ipsi aculei, si quos habuisti in me reprehendendo, tamen mihi non ingrati acciderunt.

Quaesisti utrum mihi putarem, equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad adipiscendos honores viam an futuram esse filio meo, quia esset[9] familia consulari. Ego vero quamquam illi omnia malo quam mihi, tamen[10] honorum aditus numquam illi[11] faciliores optavi quam mihi fuerunt. Quin etiam, ne forte ille sibi me potius peperisse iam honores quam iter demonstrasse adipiscendorum putet, haec illi soleo praecipere—quamquam ad praecepta aetas non est gravis[12]—quae rex[13] ille a Iove ortus suis praecepit[14] filiis: Vigilandum est semper; multae insidiae sunt bonis. Id quod multi invideant[15]— Nostis[16] cetera[17]. Nonne, quae scripsit gravis et ingeniosus poeta, scripsit non[18] ut illos regios pueros qui iam nusquam erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad[19] laudem excitaret?

Quaeris quid potuerit amplius adsequi Plancius, si Cn. Scipionis fuisset filius. Magis aedilis fieri non potuisset, sed hoc praestaret[20], quod ei minus invideretur. Etenim honorum gradus summis hominibus et infimis sunt pares, gloriae dispares.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation