Sed ea res, iudices, haud scio an plus mihi profuerit quam[3] si mihi tum essent omnes gratulati[4]. Nam postea quam sensi populi Romani[5] auris hebetiores, oculos autem esse[6] acris atque acutos[7], destiti quid de me audituri essent homines cogitare; feci ut postea cotidie praesentem me viderent, habitavi in oculis, pressi forum[8]; neminem a congressu meo neque ianitor meus neque somnus absterruit. Ecquid[9] ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium quidem umquam[10] otiosum? Nam quas tu commemoras, Cassi, legere te solere orationes, cum otiosus sis, has ego scripsi ludis[11] et feriis[12], ne omnino umquam essem otiosus. Etenim M. Catonis illud quod in principio scripsit Originum suarum[13] semper magnificum et praeclarum putavi, “clarorum virorum[14] atque magnorum non minus oti quam negoti rationem exstare oportere.” Itaque[15] si quam habeo laudem, quae quanta sit nescio, parta Romae est, quaesita in foro; meaque privata consilia publici quoque casus comprobaverunt, ut etiam summa res publica mihi domi fuerit gerenda et urbs in urbe servanda.
Eadem igitur, Cassi, via munita Laterensi est, idem virtuti[16] cursus ad gloriam, hoc facilior fortasse quod ego huc a me ortus et per me nixus ascendi, istius[17] egregia virtus adiuvabitur commendatione maiorum.
Sed ut redeam ad Plancium, numquam ex urbe is afuit[18] nisi sorte[19], lege, necessitate; non valuit rebus isdem quibus fortasse non nulli, at valuit adsiduitate[20], valuit observandis[21] amicis, valuit liberalitate; fuit in oculis[22], petivit, ea[23] est usus ratione vitae[24] qua minima invidia novi homines plurimi sunt eosdem honores consecuti.