Ego autem Cn. Pompeium non dico auctorem, ducem, defensorem salutis meae—nam haec privatim fortasse officiorum memoriam et gratiam quaerunt[1]—sed dico hoc[2] quod ad salutem rei publicae pertinet: ego eum non tuear quem omnes in re publica principem esse concedunt? Ego C. Caesaris laudibus desim, quas primum populi Romani, nunc etiam senatus, cui me[3] semper addixi, plurimis atque amplissimis iudiciis videam esse celebratas? Tum hercule me confitear non iudicium aliquod habuisse de utilitate rei publicae[4], sed hominibus amicum aut inimicum fuisse.
An, cum videam navem secundis ventis cursum tenentem suum, si non eum petat portum quem ego aliquando probavi[5], sed alium non minus tutum atque tranquillum, cum tempestate pugnem periculose potius quam illi, salute praesertim proposita, obtemperem et paream? Ego vero haec didici, haec vidi, haec scripta legi; haec de sapientissimis et clarissimis viris et in hac re publica et in aliis civitatibus monumenta[6] nobis et[7] litterae[8] prodiderunt, non semper easdem sententias ab isdem, sed quascumque rei publicae status, inclinatio temporum, ratio concordiae postularet, esse defensas[9]. Quod ego et facio, Laterensis, et semper faciam libertatemque quam tu[10] in me requiris, quam ego neque dimisi umquam neque dimittam, non in pertinacia, sed in quadam moderatione positam putabo.