Nam quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere quam bonis omnibus, quod eis aeque mea salus cara fuerit, ego me debere bonis omnibus fateor. Sed etiam ei[1] quibus ego debeo boni viri et cives comitiis aediliciis aliquid se meo nomine Plancio debere[2] dicebant. Verum fac me multis debere et in eis[3] Plancio; utrum igitur me conturbare oportet, an ceteris, cum cuiusque dies venerit, hoc[4] nomen quod urget nunc cum petitur dissolvere? Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. Nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit; qui autem debet, is[5] retinet alienum; gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in[6] eo ipso quod habet refert. Neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset.
Quaeris a me, Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est carissimus, quid pro meis liberis, quibus nihil mihi potest[7] esse iucundius, amplius quam quod[8] pro Plancio facio facere possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem defendendam maxime stimulari me atque excitari. Nam neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam quicquam est optatius, et ego ipse numquam illos aspicio quin, cum[9] per hunc me eis[10] conservatum esse meminerim, huius meritum in me recorder.
Opimium damnatum esse commemoras, servatorem ipsum rei publicae, Calidium adiungis, cuius lege Q. Metellus in civitatem[11] sit restitutus; reprehendis meas pro Plancio preces, quod neque[12] Opimius suo nomine liberatus sit neque Metelli[13] Calidius.